Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro, militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est. úsque abegi, áspuli, iússi abi ret; tamen mánsit: auscultát, observat quám rem agam. Cyamvs Novi hóminem nihili. íllicinest? Phronesivm Íllic est. Cyamvs Me íntuetúr gemens; traxit ex intimo ventre suspiritum. hoc vide, dentibus frendit, icit femur; num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat? Stratophanes Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam. loquere: únde es? cuius es? cúr ausu's ausus es mi inclémenter dicére? Cyamvs Lubitumst. Stratophanes Istúcine mihi respóndes? Cyamvs Hoc. non égo te flocci fácio. Stratophanes Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem? Phronesivm Lúbitumst. Stratophanes Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa, holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum, umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?