Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat? Cyamvs Vása nolo aúferant: désiccarí iube. Astaphivm Ímpudens mecástor, Cyame, es. Cyamvs Égone? Astaphivm Tu. Cyamvs Boná fide? tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti? Phronesivm Díc, amabó te, ubi est Díniarchús? Cyamvs Domi. Phronesivm Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit, me íllum amare plurimum ómnium hominum merito, méque honorem ílli habere ómnium máxumum, átque ut huc véniat ad me óbsecrare. Cyamvs Ílicet. séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis? ánimo hercle homost suo miser, quísquis est. Phronesivm Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro, militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est. úsque abegi, áspuli, iússi abi ret; tamen mánsit: auscultát, observat quám rem agam. Cyamvs Novi hóminem nihili. íllicinest? Phronesivm Íllic est. Cyamvs Me íntuetúr gemens; traxit ex intimo ventre suspiritum. hoc vide, dentibus frendit, icit femur; num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat? Stratophanes Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam. loquere: únde es? cuius es? cúr ausu's ausus es mi inclémenter dicére?