Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame. Astaphivm Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat? Cyamvs Vása nolo aúferant: désiccarí iube. Astaphivm Ímpudens mecástor, Cyame, es. Cyamvs Égone? Astaphivm Tu. Cyamvs Boná fide? tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti? Phronesivm Díc, amabó te, ubi est Díniarchús? Cyamvs Domi. Phronesivm Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit, me íllum amare plurimum ómnium hominum merito, méque honorem ílli habere ómnium máxumum, átque ut huc véniat ad me óbsecrare. Cyamvs Ílicet.