quom rem fidemque nosque nosmet perdimus, ne qui parentes neu cognati sentiant; quos cum celamus si faximus conscios, qui nostrae aetati tempestivo temperent, unde anteparta demus postpartoribus, faxim lenonum et scortorum † plus est et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet. nam nunc lenonum et scortorum plus est fere, quam olim muscarum est cum caletur maxime. nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias scorta et lenones qui sedent cottidie, ea nimia est ratio; quippe qui certo scio, ibi plus scortorum esse iam quam ponderum. quos quidem quam ád rem dicam in argentariis referre habere, nisi pro tabulis, nescio, ubi aera perscribantur usuraria: accepta dico, expensa ne qui censeat. postremo id magno in populo † mulier hominibus, re placida atque otiosa, victis hostibus: amare oportet omnes qui quod dent habent. nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium, suom nómen omne ex pectore exmovit meo, phronesim, nam phronesis est sapientia. nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, quod amantis multo pessimum est pecuniae; eadem postquam alium repperit qui plus daret, damnosiorem, † mihi exinde immovit loco, quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala, Babyloniensem militem. is nunc dicitur venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: