domist qui facit improba facta amator, qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit ne apud nos non mundissimum sit; puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω . quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo, néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit. nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam. nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi: nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare; nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia. haec cúm video fierí, suffuror súppilo, de praéda praedam cápio. meretrícem ego item esse reór, mare ut est: quod dés devorát nec dat ís umquam abúndat. hoc sáltem: rem sérvat nec úlli ubi sit appáret: dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici. velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia paene íntulit in paupériem: privábit bonís, luce, honóre atque amícis. áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui. pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam. iubeo vos salvere. Phronesivm Noster Cyame, quid agis? ut vales? Cyamvs Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero. erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas. Phronesivm Pol haúd perit quod illum tántum amo. Cyamvs Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi. Phronesivm Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame.