Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras. Stratophanes Ecquid amas me? Phronesivm Nihil ecastor, neque meres. Stratophanes Nilne huic sat est? ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi. vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego; verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea, quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero. quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est? quis hic homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis. Cyamvs Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli, forás egerónes, bonórum exagógae. satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?