id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium, me te amare. adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas, is te dono. adduce hoc tu istas. sed istae reginae domi suae fuerunt ambae, earum patriam ego excidi manu. his te dono. Phronesivm Paenitetne te quot ancillas alam, quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum? Stratophanes Hoc quidem herclést ingratum donum. cedo tu mi istam purpuram. mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi. tene tibi. Phronesivm Hocine mi ob labores tantos tantillum dari? Stratophanes Perii hercle ego miser. iam mi auro contra constat filius: †etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea. Phronesivm Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras. Stratophanes Ecquid amas me? Phronesivm Nihil ecastor, neque meres. Stratophanes Nilne huic sat est? ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi. vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego; verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea, quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero. quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est? quis hic homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis. Cyamvs Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli, forás egerónes, bonórum exagógae. satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat? nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,