nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt, nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene: mulieri nimio male facere levius onus est quam bene. ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio: eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo. is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem. date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam. hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium, face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam. soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis. ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria. date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim. Stratophanes Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem: