quanta ést cura in animo, quantum corde capio dolorem—dolus ne occidat morte pueri: mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae; quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar. lucri causa avara probrum sum exsecuta, alienos dolores mihi supposivi; sed nullam rem oportet dolose adgrediri, nisi astu totam accurateque exsequare. vosmet iam videtis, ut ornata incedo: puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo. mále quod mulier fácere incepit, nísi id efficere pérpetrat, id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast; bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit. nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt, nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene: mulieri nimio male facere levius onus est quam bene. ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio: eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo. is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.