egó prima dé me, domó docta, díco. quanta ést cura in animo, quantum corde capio dolorem—dolus ne occidat morte pueri: mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae; quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar. lucri causa avara probrum sum exsecuta, alienos dolores mihi supposivi; sed nullam rem oportet dolose adgrediri, nisi astu totam accurateque exsequare. vosmet iam videtis, ut ornata incedo: puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo. mále quod mulier fácere incepit, nísi id efficere pérpetrat, id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast; bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit. nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt, nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene: mulieri nimio male facere levius onus est quam bene. ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio: eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo. is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem. date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam. hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium, face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam. soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis. ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria. date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim. Stratophanes Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem: manibus duella praedicare soleo, haud in sermonibus.