eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides. si iratum scortumst forte amatori suo, bis perit amator, ab re atque ab animo simul; sin alter altri propitiust, idem perit: si raras noctes ducit, ab animo perit; sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit. †iteca in aedibus lenosis† prius quam únum dederis, centum quae poscat parat: aut periit aurum aút conscissa pallula est aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles aut armariola Graeca, aut aliquid semper est quod † petra debeatque amans scorto suo. atque haec celamus nos clam magna industria,