Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea, ubi quippiam me poscis. Phronesivm At ego, ubi abstuli. Diniarchvs Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum. Phronesivm Sic facito. Diniarchvs Quidquid attulerit, boni consulas. Phronesivm Ecastor munus te curaturum scio, ut cuius me nón paeniteat mittatur mihi. Diniarchvs Num quippiam aliud me vis? Phronesivm Vt quando otium tibi sit ad me revisas, et valeas.— Diniarchvs Vale. pro di immortales, non amantis mulieris, sed sociae únanimantis, fidentis fuit officium facere quod modo haec fecit mihi, suppositionem pueri quae mihi credidit, germanae quod sorori non credit soror. ostendit sese iam mihi medullitus: scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore. egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim? me potius non amabo quam huic desit amor. ego istí non munus mittam? iam † modo ex hoc loco iubebo ad istam quinque deferri minas, praeterea obsonari una dumtaxat mina. multo illi potius bene erit quae bene volt mihi, quam mihi, qui mihimet omnia facio mala.— Phronesivm Puero ísti date mammam. út miserae matrés sollicitaeque éx animo sumus crúciamurque! edepól commentum mále, cumque eam rem in córde agito, nimió—minus perhibemúr malae quam sumus íngenio.