quasi pro puerpera hic procuras? Phronesivm Quippini, ubi sine labore res geri pulcre potest? ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum. Diniarchvs Quid me futurum est, quando miles venerit? relictusne abs te vivam? Phronesivm Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem: post id ego totum tecum, mea voluptas, usque ero assiduo. Diniarchvs Immo hercle vero accubuo mavelim. Phronesivm quin Dis hodie sacruficare pro puero volo, quinto die quod fieri oportet. Diniarchvs Censeo.