puerum aut puellam, qui supponatur mihi. quid multa verba faciam? tonstricem Suram novisti nostram, quae mercedem sese habet?† Diniarchvs Novi. Phronesivm Haec ut opera circumit, per familias, puerum vestigat; clanculum ad me detulit, datum sibi esse dixit. Diniarchvs O mercis malae. eum núnc non illa peperit, quae peperit prior, sed tu posterior. Phronesivm Ordine omnem rem tenes. nunc ut praemisit nuntium miles mihi, non multo post hic aderit. Diniarchvs Nunc tu te interim quasi pro puerpera hic procuras? Phronesivm Quippini, ubi sine labore res geri pulcre potest? ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum. Diniarchvs Quid me futurum est, quando miles venerit? relictusne abs te vivam? Phronesivm Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem: post id ego totum tecum, mea voluptas, usque ero assiduo. Diniarchvs Immo hercle vero accubuo mavelim. Phronesivm quin Dis hodie sacruficare pro puero volo, quinto die quod fieri oportet. Diniarchvs Censeo. Phronesivm Non audes aliquid mihi dare munusculum?