Non pol mihi quidem; verum tempestas, memini, quondam etiam fuit, cum inter nos sordebamus alter de altero. sed quid ego facinus audivi adveniens tuom, quod tu hic me absente novi negoti gesseris? Phronesivm Quid id est? Diniarchvs Primumdum, cum tu es aucta liberis cumque bene provenisti salva, gaudeo. Phronesivm Concedite hinc vos intro atque operite ostium. tu nunc superstes solus sermoni meo es. tibi mea consilia summa semper credidi. equidem neque peperi puerum neque praegnas fui; verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego. Diniarchvs Quem propter, o mea vita? Phronesivm Propter militem Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi me habebat anno, dum hic fuit. Diniarchvs Ego senseram. sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit? Phronesivm Vt esset aliquis laqueus et redimiculum, reversionem ut ad me faceret denuo. nunc huc remisit nuper ad me epistulam, sese experturum quanti sese penderem: si quod peperissem id non necarem ac tollerem, bona sua med habiturum omnia esse . Diniarchvs Ausculto lubens. quid denique agitis? Phronesivm Mater ancillas iubet, quoniam iam decimus mensis adventat prope, aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere