Complectere. Diniarchvs Lubens. heia, hoc est melle dulci dulcius. hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae. Phronesivm Dan savium? Diniarchvs Immo vel decem. Phronesivm Em istoc pauper es: semper plus pollicere quam ego abs te postulo. Diniarchvs Vtinam a principio reĆ­ item parsisses meae ut nunc reparcis saviis. Phronesivm Si quid tibi compendi facere possim, factum edepol velim. Diniarchvs Iam lauta es? Phronesivm Iam pol mihi quidem atque oculis meis. num tibi sordere videor? Diniarchvs Non pol mihi quidem; verum tempestas, memini, quondam etiam fuit, cum inter nos sordebamus alter de altero. sed quid ego facinus audivi adveniens tuom, quod tu hic me absente novi negoti gesseris? Phronesivm Quid id est? Diniarchvs Primumdum, cum tu es aucta liberis