tute tibi mille passum peperisti moram.— Diniarchvs Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit? nescio quem praestolata est; credo, militem. illum student iam; quasi volturii triduo prius praédivinant, quo die esuri sient: illum inhiant omnes, illi est animus omnibus; me nemo magis respiciet, ubi is est huc venerit, quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos. ut rem servare suave est! vae misero mihi, post factum flector, qui antepartum perdidi. verum nunc si qua mi obtigerit hereditas magna atque luculenta, nunc postquam scio dulce atque amarum quid sit ex pecunia, ita ego íllam edepol servem itaque parce victitem, ut—nulla faxim cis dies paucos siet; ego istós, qui nunc me culpant, confutaverim. sed aestuosas sentio aperiri fores, quae obsorbent quidquid venit intra pessulos. Phronesivm Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea, quo intro ire metuas, mea voluptas? Diniarchvs Ver vide, ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet. Phronesivm Quid tam inficetu's inficetus es , Lemno adveniens qui tuae non des amicae, Diniarche, savium? Diniarchvs Vah, vapulo hercle ego nunc, atque adeo male. Phronesivm Quo te avortisti? Diniarchvs Salva sis, Phronesium. Phronesivm Salve. hicine hodie cenas, salvos cum advenis? Diniarchvs Promisi. Phronesivm Vbi cenabis?