ní ego vostra ero maiori facta denarravero. Astaphivm Estne item violentus ut tu? Trvcvlentvs Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae; ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem? iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni, neque istuc insegesti tergo coget examen mali.— Astaphivm Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo. verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis; vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas. nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum. tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium. Diniarchvs Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant, minus diú lavare quam haec lavat Phronesium. si proinde amentur, mulieres diu quam lavant, omnes amantes balneatores sient. Astaphivm Non quis parumper durare opperirier? Diniarchvs Quin hercle lassus iam sum durando miser: mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem. sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit. Astaphivm Licet. Diniarchvs Audin etiam? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Di me perduint, qui te revocavi. non tibi dicebam i modo? Astaphivm Quidnam revocabas? improbu's improbus es nihilique homo: