ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet. ego istunc non novi adulescentem vostrum. Trvcvlentvs Veron serio? quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam? Astaphivm Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont. Trvcvlentvs Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit, ní ego vostra ero maiori facta denarravero. Astaphivm Estne item violentus ut tu? Trvcvlentvs Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae; ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem? iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni, neque istuc insegesti tergo coget examen mali.— Astaphivm Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo. verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis; vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.