sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, quid perierandum est etiam, praeter munera: primumdum merces annua, is primus bolust, ob eam tres noctes dantur; interea loci †aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, temptat benignusne an bonae frugi sies: quasi in piscinam rete qui iaculum parat, quando abiit rete pessum, adducit lineam; si inierit rete piscis, ne effugiat cavet: dum huc dum illuc rete circumv or tit , impedit piscis usque adeo donicum eduxit foras. itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae adduntur noctes, interim ille hamum vorat , si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides. si iratum scortumst forte amatori suo, bis perit amator, ab re atque ab animo simul; sin alter altri propitiust, idem perit: si raras noctes ducit, ab animo perit; sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit. †iteca in aedibus lenosis† prius quam únum dederis, centum quae poscat parat: aut periit aurum aút conscissa pallula est aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles aut armariola Graeca, aut aliquid semper est quod † petra debeatque amans scorto suo. atque haec celamus nos clam magna industria,