sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, quid perierandum est etiam, praeter munera: primumdum merces annua, is primus bolust, ob eam tres noctes dantur; interea loci †aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, temptat benignusne an bonae frugi sies: quasi in piscinam rete qui iaculum parat, quando abiit rete pessum, adducit lineam; si inierit rete piscis, ne effugiat cavet: dum huc dum illuc rete circumv or tit , impedit piscis usque adeo donicum eduxit foras. itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae adduntur noctes, interim ille hamum vorat , si semel amoris poculum accepit meri