Nullan istic mulier habitat? Trvcvlentvs Rus, inquam, abierunt. abi. Astaphivm Quid clamas, insane? Trvcvlentvs Abire hinc ni properas grandi gradu, iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos unguentatos usque ex cerebro exvellam. Astaphivm Quanam gratia? Trvcvlentvs Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes. Astaphivm Erubui mecastor misera propter clamorem tuom. Trvcvlentvs Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala. buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi. pessumae estis. Astaphivm Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint? Trvcvlentvs Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. Astaphivm Quid id obsecrost quod scias? Trvcvlentvs Erilis noster filius apud vos Strabax ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum. Astaphivm Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam. nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas; ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet. ego istunc non novi adulescentem vostrum. Trvcvlentvs Veron serio? quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam? Astaphivm Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont. Trvcvlentvs Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,