Rus merum hoc quidemst. Trvcvlentvs Pudendumst vero clurinum pecus. advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam? an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas? Astaphivm Nunc places, cum mi inclementer dicis. Trvcvlentvs Quid hoc quod te rogo? mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos? pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias. Astaphivm Ne attigas me. Trvcvlentvs Egon te tangam? íta me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari. rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri! sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi? quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus? Astaphivm Mulieres volo convenire vostras. Trvcvlentvs Quas tu mulieres mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus? Astaphivm Nullan istic mulier habitat?