item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit; ita est agrestis. sed fores, quidquid ést futurum, feriam. ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit? Trvcvlentvs Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat? Astaphivm Ego sum, respice ad me. Trvcvlentvs Quid ego? nonne egó videor tibi? quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio? Astaphivm Salve. Trvcvlentvs Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo? aegrotare malim quam esse tua salute sanior. sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi? Astaphivm Comprime sis eiram. Trvcvlentvs Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime, impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum. Astaphivm Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram. nimis quidem hic truculentust. Trvcvlentvs Pergin male loqui, mulier, mihi? Astaphivm Quid tibi ego male dicó? Trvcvlentvs Quia enim me truncum lentum nominas. nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.