nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae. nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo; is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum. dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat. aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum. probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam. at nós male agere praedicant viri solere secum, nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem? nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator, neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit. nam quando sterilis est amator ab datis, si negat se habere quod det, soli credimus, nec satis accipimus, satis cum quod det non habet: semper datores novos oportet quaerere, qui de thensauris integris demus danunt. velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet, nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator. sed is clam patrem etiam hac nocte illac per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire. sed est huic unus servos violentissimus, qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri,