quia íntro abiit odiúm meum. tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu loquár liberé quae volam ét quae lubébit. huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi, nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium. verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere, magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius. dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus, iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst. actutum fortunae solent mutari, varia vitast: nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur. si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est. piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum. bonis ésse oportet déntibus lenám probam, adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui, male corde consultare, bene lingua loqui. meretricem sentis similem ésse condecet, quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare. numquam amatoris meretricem oportet causam noscere, quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.