Peperisse audivi. Astaphivm Ah obsecro, tace, Diniarche. Diniarchvs Quid iam? Astaphivm Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat. Diniarchvs Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit? nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi. Astaphivm Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret. Diniarchvs Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles, quoius núnc ista adventum expetit. Astaphivm Immo ab eo ut nuntiatumst, iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror. Diniarchvs Ibo igitur intro? Astaphivm Quippini? tam audacter quam domum ad te; nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche. Diniarchvs Quam mox te huc recipis? Astaphivm Iam hic ero: propest, profecta quo sum. Diniarchvs Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.— Astaphivm Hahahaé, requievi,