Quid tandem? Astaphivm Te unum ex omnibus amat. Diniarchvs Euge, fundi et aedis, per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Estne intus nunc Phronesium? Astaphivm Vtut aliis, tibi quidem intus. Diniarchvs Valetne? Astaphivm Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit. Diniarchvs Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus: si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira. Astaphivm Heia, haud itast res. Diniarchvs Ain tu eam me amare? Astaphivm Immo unice unum. Diniarchvs Peperisse audivi. Astaphivm Ah obsecro, tace, Diniarche. Diniarchvs Quid iam? Astaphivm Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat. Diniarchvs Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit? nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi. Astaphivm Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret. Diniarchvs Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles, quoius núnc ista adventum expetit. Astaphivm Immo ab eo ut nuntiatumst, iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror. Diniarchvs Ibo igitur intro?