Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari. non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi. Diniarchvs Mala es atque eadem quae soles inlecebra. Astaphivm Vt exspectatus peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre. Diniarchvs Quid tandem? Astaphivm Te unum ex omnibus amat. Diniarchvs Euge, fundi et aedis, per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Estne intus nunc Phronesium? Astaphivm Vtut aliis, tibi quidem intus. Diniarchvs Valetne? Astaphivm Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit. Diniarchvs Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus: si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira. Astaphivm Heia, haud itast res. Diniarchvs Ain tu eam me amare? Astaphivm Immo unice unum.