sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam. Astaphivm Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat. te dum vivebas noveram. Diniarchvs An me mortuom arbitrare? Astaphivm Qui potis est , amabo, planius? qui antehac amator summus habitu's habitus es , nunc ad amicam venis querimoniam deferre. Diniarchvs Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim: rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis. Astaphivm Amator similest oppidi hostilis. Diniarchvs Quo argumento est ? Astaphivm Quam primum expugnari potis est , tam id optimum est amicae. Diniarchvs Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator: certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus. Astaphivm Si vivit. Diniarchvs Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis. Astaphivm Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas? i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis. Diniarchvs In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes, facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto: eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.