Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos. Diniarchvs Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos. Astaphivm Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes habituru's habiturus es , quí arari solent, ad pueros ire meliust. hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani. Diniarchvs Vtrosque pergnovi probe. Astaphivm Em istoc pol tu otiosu's otiosus es , cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis? Diniarchvs Procaciores estis vos, sed illí periuriores; illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam: vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis. postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae. Astaphivm Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, et nostram et illorum vicem. Diniarchvs Qui istuc? Astaphivm Rationem dicam: quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus. Diniarchvs O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,