Nimis otiosum te arbitror hominem esse. Diniarchvs Qui arbitrare? Astaphivm Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas. Diniarchvs Vos mihi dedistis otium. Astaphivm Qui, amabo? Diniarchvs Ego expedibo. rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis. si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. Astaphivm An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege habere posse postulas, quin otiosus fias? Diniarchvs Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris; nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit. Astaphivm Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos. Diniarchvs Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos. Astaphivm Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes habituru's habiturus es , quí arari solent, ad pueros ire meliust. hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani. Diniarchvs Vtrosque pergnovi probe. Astaphivm Em istoc pol tu otiosu's otiosus es , cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis? Diniarchvs Procaciores estis vos, sed illí periuriores; illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam: vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis. postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae. Astaphivm Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, et nostram et illorum vicem. Diniarchvs Qui istuc? Astaphivm Rationem dicam: