Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis? Astaphivm Archilínem †obstetricem. Diniarchvs Mála tu femina es, oles únde es disciplinam. manifesto mendaci, mala, teneo te. Astaphivm Quid iam, amabo? Diniarchvs Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse; nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix. sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator? Astaphivm Nimis otiosum te arbitror hominem esse. Diniarchvs Qui arbitrare? Astaphivm Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas. Diniarchvs Vos mihi dedistis otium. Astaphivm Qui, amabo? Diniarchvs Ego expedibo. rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis. si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. Astaphivm An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege habere posse postulas, quin otiosus fias? Diniarchvs Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris; nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.