Quis est? Diniarchvs Vobís qui multa bóna esse volt. Astaphivm Dato, si ésse vis. Diniarchvs Fáxo erunt. réspice huc modo. Astaphivm Oh, enícas me miseram, quísquis es. Diniarchvs Péssuma, mane. Astaphivm Óptume, odio es. Díniarchusne íllic est? átque is est. Diniarchvs Sálva sis. Astaphivm Ét tu. Diniarchvs Fer cóntra manum et paritér gradere. Astaphivm Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis. Diniarchvs Quid agís? Astaphivm Valeo et validúm teneo. péregre quoniam ádvenis, céna detur. Diniarchvs Bene dícis benignequé vocas, Astáphium. Astaphivm Amabo, sine me íre, era quo iussít. Diniarchvs Eas. sed quíd ais? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis? Astaphivm Archilínem †obstetricem. Diniarchvs Mála tu femina es, oles únde es disciplinam. manifesto mendaci, mala, teneo te. Astaphivm Quid iam, amabo? Diniarchvs Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse; nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix. sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?