Enim véro serio, quoniam advenis— vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium. Charmides At etiam maledicis? Sycophanta Immo, salvos quandoquidem advenis— di te perdant, si te flocci facio an periisses prius. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio: ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale. qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.— Charmides Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere videtur tempus venisse atque occasio. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, quid illí negoti fuerit ante aedis meas. nam epistula illa mihi concenturiat metum in corde et illud mille nummum quam rem agat. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum: nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet. sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit? lubet observare quid agat: huc concessero. Stasimvs Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? recipe te et recurre petere re recenti. Charmides Huic, quisquis est, gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.