Eho, quaeso, an tu is es? Charmides Is enim vero sum. Sycophanta Ain tu tandem? is ipsusne es? Charmides Aio. Sycophanta Ipsus es? Charmides Ipsus, inquam, Charmides sum. Sycophanta Ergo ipsusne es? Charmides Ipsissimus. abin hinc ab oculis?