postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's factus es Charmides; prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis; proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. Charmides Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? Sycophanta Quid id ad me attinet? dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet. prius non is eras quí eras: nunc is factu's factus es qui tum non eras. Charmides Age si quid agis. Sycophanta Quid ego agam?