Charmides ego sum. Sycophanta Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero. nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula: postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's factus es Charmides; prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis; proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. Charmides Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? Sycophanta Quid id ad me attinet? dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet. prius non is eras quí eras: nunc is factu's factus es qui tum non eras. Charmides Age si quid agis. Sycophanta Quid ego agam? Charmides Aurum redde. Sycophanta Dormitas, senex. Charmides Fassu's fassus es Charmidem dedisse aurum tibi. Sycophanta Scriptum quidem. Charmides Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male? Sycophanta Quam ob rem? Charmides Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas. Sycophanta Eho, quaeso, an tu is es? Charmides Is enim vero sum. Sycophanta Ain tu tandem? is ipsusne es? Charmides Aio. Sycophanta Ipsus es? Charmides Ipsus, inquam, Charmides sum. Sycophanta Ergo ipsusne es? Charmides Ipsissimus. abin hinc ab oculis?