Vel trecentis. Charmides Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? Sycophanta Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu, mille nummum. Charmides Nempe ab ipso id accepisti Charmide? Sycophanta Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui. Charmides Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. Sycophanta Quod ego aurum dem tibi? Charmides Quod a me te accepisse fassu's fassus es .