Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas, norisne hominem? Sycophanta Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim. an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam? mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe? Charmides Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum? adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo. Sycophanta Vel trecentis. Charmides Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? Sycophanta Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu, mille nummum. Charmides Nempe ab ipso id accepisti Charmide? Sycophanta Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui. Charmides Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. Sycophanta Quod ego aurum dem tibi? Charmides Quod a me te accepisse fassu's fassus es . Sycophanta Aps te accepisse? Charmides Ita loquor. Sycophanta Quis tu homo es? Charmides Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. Sycophanta Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem. abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.