quos locos adiisti? Sycophanta Nimium mirimodis mirabiles. Charmides Lubet audire, nisi molestumst. Sycophanta Quin discupio dicere. omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus. Charmides Eho an etiam Arabiast in Ponto? Sycophanta Est: non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. Charmides Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique. sed quid ais? quo inde isti porro? Sycophanta Si animum advortes, eloquar. ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. Charmides Sub solio Iovis? Sycophanta Ita dico. Charmides E caelo? Sycophanta Atque e medio quidem. Charmides Eho an etiam ín caelum escendisti? Sycophanta Immo horiola advecti sumus, usque aqua advorsa per amnem. Charmides Eho an tu etiam vidisti Iovem? Sycophanta Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum. deinde porro— Charmides Deinde porro nolo quicquam praedices. Sycophanta Sed— Charmides Abe o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem, Pax, refe rre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit. Sycophanta Facia m ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi, quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.