Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti? Charmides Ne male loquere apsenti amico. Sycophanta Quíd ergo ille ignavissumus mihi latitabat? Charmides Si appellasses, respondisset, nomine. sed ipse ubi est? Sycophanta Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.† Charmides Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?