At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. Sycophanta Ad hoc exemplum est— Charmides An Chares? an Charmides? Sycophanta Enim Charmides. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: Charmides Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.