litteris recomminiscar. C est principium nomini. Charmides Callias? Sycophanta Non est. Charmides Callippus? Sycophanta Non est. Charmides Callidemides? Sycophanta Non est. Charmides Callinicus? Sycophanta Non est. Charmides Callimarchus? Sycophanta Nil agis. neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi. Charmides At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. Sycophanta Ad hoc exemplum est— Charmides An Chares? an Charmides? Sycophanta Enim Charmides. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: Charmides Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male. Sycophanta Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti? Charmides Ne male loquere apsenti amico. Sycophanta Quíd ergo ille ignavissumus mihi latitabat? Charmides Si appellasses, respondisset, nomine. sed ipse ubi est? Sycophanta Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.† Charmides Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?