Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare. Charmides Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. ubi ipse erat? Sycophanta Bene rem gerebat. Charmides Ergo ubi? Sycophanta In Seleucia. Charmides Ab ipson istas accepisti? Sycophanta E manibus dedit mi ipse in manus. Charmides Qua facie est homo? Sycophanta Sesquipede quiddamst quam tu longior. Charmides Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior. novistin hominem? Sycophanta Ridicule rogitas, quicum una cibum capere soleo. Charmides Quid est ei nomen? Sycophanta Quod edepol homini probo. Charmides Lubet audire. Sycophanta Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi. Charmides Quid est negoti? Sycophanta Devoravi nomen imprudens modo. Charmides Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet. Sycophanta Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus. Charmides Temperi huic hodie anteveni. Sycophanta Teneor manifesto miser. Charmides Iam recommentatu's recommentatus es nomen? Sycophanta Deum hercle me atque hominum pudet. Charmides Vide modo ut hóminem noveris. Sycophanta Tam quam me. fieri istuc solet, quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.