quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio. Charmides Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit. Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit. Sycophanta Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, eo conductor melius de me nugas conciliaverit. ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit. ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo. nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. Charmides Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca. magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo. Sycophanta Has regiones demonstravit mi ille conductor meus; apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae. fores pultabo. Charmides Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam. hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias. Sycophanta Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit? Charmides Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? Sycophanta Heus senex, census cum sum , iuratori recte rationem dedi. Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem: