bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos: ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti, imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum, ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto. apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero. sed quís hic est, qui in plateam íngreditur cum nóvo ornatu speciéque simul? pol quámquam domi cupio, ópperiar,