nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant, spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus, nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto. atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines, paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare. abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst. semper mendicis modesti sint. fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede