Actum reddam nugacissume.— Charmides Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis, quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae, quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt. atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas; nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant, spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus, nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto. atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines, paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare. abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst. semper mendicis modesti sint. fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos: ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti, imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum, ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto. apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero. sed quís hic est, qui in plateam íngreditur cum nóvo ornatu speciéque simul? pol quámquam domi cupio, ópperiar, quam hic rém agat animum advortam. Sycophanta Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias. advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis. viden egestas quid negoti dat homini misero mali,