mittam. Callicles Eo ego igitur intro ad officium meum. tu istuc age.— Megaronides Actum reddam nugacissume.— Charmides Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis, quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae, quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt. atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;